Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

1340. Stephanus V. Judex euriae regiae An. 1342. Cod. Dipl. Tomo VIII. vol. V. Item protonotarios: talis fuit Paulus de Vgod, Protonotarius Comitis Pauli A. 1340. Sigillum habuerant judiciarium per­aeque proprium quemadmodum Palatini. Salarium ipsorum fuisse olim 1500 florenos argenti cusi, salis 500. veteres optimaeque schedae condocent. Reges nostrates vices suas judiciarias saepe aliis quoque praeter Palatinum ac Judicem Curiae regiae commiserant specialiter, Cancellariis praesertim suis,_ Strigoniensi Archiepiscopo etc. Hi dicli sunt perso­nalis praesentia regia, unde personalis praesentiae regiae in judiciis locum tenens, vulgo Personalis,, nomen et auctoritatem cepit. Hi quoque norma Pa­Iatini ac curiae regiae Judicis in consessu Praelato­rum, Baronuin ac Nobilium regni causas discusse­rant, tabulaeque regiae formam praescripserant. 3.) Vaivodae Transilvani. Partes Transilvanas, concessa ab Arpado facul­tale, Tuhutum, vnus e Ductoribus exercituum , a Geloo Valachorum Principe aquisivit Hungariae; in hereditatemque jure feudali obtentas tempora vsque S. Stephani possedit, vt Belae regis notarius testa­tur. Cap. XXVI. — ,,Porro beatus Stephanus post­quam regiae celsitudinis coronam divinitus est ade­ptus , famosum et lucrosum bellum gessit contra avunculum suum, nomine Gyulam, qui tunc tem-

Next

/
Thumbnails
Contents