Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
praefato Domino Alherto Priori et aliis supradictis jussimus communiri perpetuo et in aeuum yalituras. Datum Constantiae feria tertia proxima post festum Paschae Domini. Anno ejusdem millesimo quadringentesimo decimo octavo. Regnorum nostrorum An. Ilungariae et reliquorum trigesimo secundo, Romanorum vero octavo." L. S. E raembrana originali in archivo CC. Staray de Nagy-Mihaly existente, transcripsit Georgius Pray in Prioratu Auranae p. 111—3. Cf. Kaprinai Tom. IV. sub B. p. 169. XVI. Observatio ad diploma anni 1418 Alberto Priori Auranae et per eum Nagy-Mihdlianis datum. Ex his Donatariis ortae sunt Familiae Nagymihalvi, Tibai, Sztarai, Pongracz de Nagymihaly, Vinnai et Eodonfii de Nagymihaly, omnes praeter Sztaraianam in se\:u masculino jam exstinctae, quarum e processu tabulari Sztaraiano uberior hauriri potest notitia. — De Odonfiana notalum esse velim, esse quosdam, qui nomen Odon cum Eugenio confundant. Cum tamen teste Augustino Thiery operum suorum Bruxellis 1839. in 8. editorum Tom. V. pag. 107, 133, 137 cui Ihre, Dufresne, Rainvuvard et Adelung adstipulantur, vocabulum Od vel Ot in antiqua lingua germanica divitias, haereditatem et proprietatem; hinc alod, latine alodium omnem propietatem; feli vel f e o mobilia, honoraria et stipendiUm militare; hinc feudum mercedem militarem denotaverit. Hinc O d o vel E u d o et E udes in franco-germanico, testibus citatis auctoribus ac Oto, Otho, Otlion in svevo-germanico, item E d in saxo-germanico (unde Edvin, Edvard et Ed-