Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

commeiidamus tenore praesentium significantes, quibus expedit vniuersis, quod quia fidelis noster dilectus, Stephanus, filius Petri Soos de Sowar, Aulae nostrae Miles, Comes Comitatus de Saros, sua, ac fratrum suorum infrascriptorum in personis, ad specialem Maiestatis nostrae requisitionem, et complacentiam singularem , tercentos florenos auri puri Hungaricales, quibus nunc pro ceptorum ar­duorum et regni Hungariae praedicti negociorum expeditionem, indigemus, nomine veri mutui et sub spe restitutionis, Maiestati nostrae ad praesens dedit, ac commodauit et realiter assignauit; ideo nos eosdem Stephanum Soos et fratres suos de re­habitione huiusmodi pecuniae eorum certos efficere volentes, et securos, possessionem vnam regalem Kis Saaros vocatam, in dicto Comitatu Saros situa­tam, nunc erga manus Petri et Nicolai de Tarkeu, in bis mille florenis auri titulo pignoris habitum, quam idem Stephanus Soos et Fratres sui ab eis­dem Petro et Nicolao de Tarkeu, pro eadem summa florenorum redimere debent, simul cum vniuersis et singulis suis vtilitatibus et perti­nentiis , nec non prouentibus , reditibus , fructibus ac obuentionibus, emolumentis quibuslibet, quouis nominis vocabulo vocitatis, tum pro praemissis CCC. florenis auri, sicut nunc praefertur, nobis mutua­tis, tum etiam pro praetactis mille florenis similiter auri, pro quibus, vt praemittitur, ipsa possessio Kis Saaros a manibus annotatorum Petri et Nicolai de Tar eu redimetur , qui scilicet in toto et simul, computando faciunt duo millia et tercentum florenos auri, memorato Stephano Sos, nec non Georgio similiter Comiti dicti Comitatus de Saaros, ac Pe­tro ac Nicolao. fratribus carnalibus eiusdem Ste-

Next

/
Thumbnails
Contents