Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
ctu vobiscum debent potiri, et gaudere, quorum equos in numerum MD. equorum vestrae comitiuae et familiaritatis, prius descriptorum, poni volumus et omnimode computari. Vobis igitur capitaneis, procuratoribus, tenutariis, Castritenis, et singulis regni nostri officialibus, tum aduocatis, consulibus, rectoribus Ciuitatum , qwi praesentibus fueritis requisiti, damus firmis nostris regalibus in mandatis, quatenus praedictum Dominum Sigismundum, regem Hungarorum etc. cum eius comitiua, honorifice susceptum, beneuole pertractetis, et de securitate omnimoda prouidere debeatis; praesentibus abhinc ad festum S. Joannis Baplistae nunc proxime venturum tantummodo valituris. Datum Cracouiae, die Dominico: Vocem Jucunditatis (V-a post Pascha Aprilis XXVII-a) Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo, nostrae Maiestatis sigillo praesentibus sub appenso' 4. Apud Dogiel. Cod. Dipl. Tom. I. p. 41. Fiebant haec in fauorem Crueiferorum Ordinis Teutonici, sedem in Prussia habentium, ac diuturno bello cum Polonis implicitorum, sed anno hoc apud Griinwaldum pene internecione ab iisdem deletorum. Cum Cruciferi ad Romanum Imperium pertinuerint, Ruperto paruo lmperatore mortuo, ac Wenceslao Bohemo Principibus Electoribus Germaniae exoso, liorum vota, patrocinio Cruciferis impenso demereri satagebat. Factus est etiam mox votorum compos. XXI. Equites Teutonici Borussiae auxilium Sigismundi contra regem Foloniae mercantur, illo haud expectato , caeduntnr. A. 1410. ( Das stunt also bitz man zalt in demselben obgeschrieben iore. Do hub sich aber eine grosse zweiiunge und der geprest was an dem Kiinige von Pol-