Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

ac sacrae Romanae Ecclesiae obedientia ac deuotio­ne vera, vel Successorum nostrorum Romanorum Pontificum cauonice mutatorum, persistentibus, auctoritate Apostolica concedere valeat, deuotioni V estrae tenore praesentium indulgemus, sic tamen , quod idem Confessor de his, de quibus alteri fuerit satisfactio impendenda, ex tunc vobis per vos, si supervixeritis vel per haeredes vestros, si hinc tran­ieritis, faciendam iniungat, quam vos et iJIi facere teneamini, vt praefertur. Et ne (quod absit) propter huius gratiam reddamini procliuiores ad illicita in po­sterum committenda, volumus, quod si ex confi­dentia remissionis huius forte aliquid commiseritis, quoad illa praedicta remissio vobis nullatenus suffra­getur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pa­ginam nostrae concessionts et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis vero hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipoten­tis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Bononiae VII. Kal. Septembris, Pontificatus nostri Anno primo u. Ex originali. Wagner Com. Saros p. 362-3. Alexander V. non diu superstes, post menses pontifieatus sui deeem suceessorem accepit Joannem XXItf. alliis XXI-um Bal­thasarem Cossam antea dictum 25-a Mensis Maii corona­tum. Huic adhaesisse Hungariam, Regemque Sigismun­dum, literae praemissae docent. Gratificatus is fuit ipsi Si­gismundo vicissim , nunciis ad Electores missis, hortatus eosdem et orans, vt Sigismundum, Wenceslai Fratrem, Ruperto demortuo eligfrent Imperatorem. Post| aliquas dissensiones , Jodoco etiam aemulo mortuo, anno hoc 1410. .20-a Septembris Sigismundus postquam tres et vi­ginti annos in Hungaria regnasset, est lmperator renun­ciatus. Cf. Grebneri Comp. Vniuer. Hist- Tora. III. p.

Next

/
Thumbnails
Contents