Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

nium Ladislaum et Joannem vestrum in medium be­nigne aeceptando, eosdem vti nostrae Maiestatis per­sonam vereri et venerari, eisque in omnibus licitis et consuetis obedire, obtemperare debeatis; alioquin vobis forsitan in praemissis contrarium stare altem­ptantibus, commisimus et serie praesentium commit­timus fideli nostro Magnifico Paulo Csupor, regni nostri Sclauoniae Bano, vtipse vos et vestrum quem­libet cum suis grauaminibus ad praemissa seruanda compellat et astringat. Praesenles autem literae red­dantur exkibenli. Datum feria sexta proxima ante festum Sanctae Trinitatis. Anno Domini Millesimo quadringentesimo XXIII. Begnorum nostrorum An­no Hungariae etc. XXIV. Romanorum vero tertio. L. S. Communicauit Georg. Gyurikovics. Diuisionales terrae Seleste. S. A. Ego N. Comes notum facio omnibus praesens scriptum visuris , quod Dominus Rex terram Selu­sta contulit Filebano. Nobiles de villa Chaky pro­hibueruntdicentes: quod terram generationalem in­ter illam terram aberent (sic) et pernominatum if. Ba­num (Fdebanum) homines Chaky ante nostram prae­sentiam citatuit, cum aulem nos (ad nos) vtraque pars peruenisset, vt responderent, praeter istos quin­que homines omnes alii diuiserunt, isti autem re­sponderunt Soda. Ehkv. Topos, Arcuna, Abraam , et Juris tenore per ostensionem multorum bonorum virorum sacramento in nostra Capella iustificauerunt terram eorum , quae erat terlia pars terrae illius. Castrenses autem ipse ff. Banul (Banus) fecerunt iu­rare ipsos homines; quia ipsi fuerunt contrarii eis. V t igitur haec causa flrma valeat permanere , nostro

Next

/
Thumbnails
Contents