Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

deDarah, sin Fabianus de dicta Gulach, aliis absenlibus IJomo noster, ad Faciem praefatae Por­tionis Possessionariae vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et existentibus accedendo inlroducat praefatos Stephanum, Benedi­ctum , Thomam, Michaelem, Joannem, et Bartho­lomaeum filios quondam Joannis filii Petri in Domi­nium eiusdem, statualque eamdem eisdem praemis­sae nouae Nostrae Donationis titulo perpetuo possi­dendam, si non fuerit contradictum, contradicto­res vero, si qui fuerint, euocet ipsos contra memo­ratos filios quondam Joannis filii Petri nostram in prae­sentiam ad terminum competentem, rationem con­tradictionum Eorum reddituros. Et posthaec ipsius Possessionariae Introductionis et statutionis seriem, cum nominibus Contradictorum et Euocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato, Nobis fideliter rescribatis. Praesentes autem sigillo Nostro maiori, quo vt Rex Hungariae vtimur, fecimus consignari. Datum Budae feria tertia proxima post Festum Beati Michaelis Archangeli A nn o Domini 1417. Regnorum quoque nostrorum anno Hungariae etc. trigesimo primo Romanorum vero octauo. L. S. E Processu Kallayano contra complures sub. A. Nro 18. Gabr. Nagy. CDXXX. Stututoriae ecrumdem super Terebes. A. 1417. Nos Conventus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz etc. Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesentium notitiam habituris Ni­colaus Praepositus et Conventus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz, Salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus per-

Next

/
Thumbnails
Contents