Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
conslituto lianc facultatem sibi eligendi quem voluerit Idoneum Confessorem qui aitctoritate apostolica in mortis articulo semel dumtaxat omnium peccatorum suorum de quibus corde contrita et ore confessa fuerit, plenam remissionem concedat juxta ritum ecclesie in similibus consvetum. Datum Anno Domini millesimo quadringentesimo tredecimo. Auctoritate Domini nostri Christi et auctoritate supremi ponlificis A mihi in hac parte commissa ego Confessor do et concedo tibi plenariam indulgenciam remissionem et absolucionem omnium peccatorum tuorum atque penarum temporalium, quibus obnoxius extitisti que sub pretextu hujus indulgencie non commisisti in intantum claves sancte malris ecclesic se extendunt et gratum in oculis supreme niajestatis existat si hac vice moriaris , si autem non , istam tibi reservo indulgenciam et absulucionem usque ad horam qua te mori contingat, que quidem indulgencia sit tibi in agmenlum virtulis et gracie et requisicionem eterne glorie. In nomine patris et filiis et spiritus sancti amen. E cjmelio Quinque-Ecclesiensi. CDVII. Judiciales NiJ&lai de Gara Palatini pro Ladislao, filio Andreae Gyepes contra Michaelem, Martinum, et Joannem de Kis Manya concernentes. Anno 1412. CDVIII. Erga mandatum eiusdem Palatini pro parte Ladislai, filii Andreae, dicti Gjpes de Kis Iiereszteny, Elena filia Stephani parui ad octauas euocatur. Anno 1412.