Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
brauerint; tamen quia ipse Ladislaus, filius Mariass, fily Stephani, fily Marias, fily Marcus, ipseque Joannes esset filius Petri, fily Stephani, fily Joannis dicli Kassan, fily praedicti Marcus, idem eliam Marcus exceptis dictis Joanne et Mariass, adliuc duos filios Batiz, scilicet, Ladislaum de Gomor scdicet, successorem habentem , et Michaelem , qui ab hoc saeculo sine haeredibus decessisset, habuisset, cuius quidem Batiz possessionariae portiones apud ipsum Ladislaum, filium Marias, pro concambio cuiusdam possessionis suae Berzethe vocatae, et eiusdem pertinentiar. haberetur, dictamque portionem annotati Michaelis, modo praeioisso sine haerede defuncti , idem Joannes filius Petri integralitcr pro se ipso minus iusle et indebite occupatam detineret, et in huius documentum, quod dictae portiones possessionariae annotati Batiz, filyMarcus, apud eundem Ladislaum palrem suum praemisso tilulo concarnbiali haberentur, quasdam literas Capiluli Ecclesiae Strigoniensis priuilegiales, alphabeto intercisas, in festo B. Yalentini Martyris anno Dominicae Incarnationis 1327. emanatas, ipsi Domino Begi exhibuisset, edocentes seriose: quod Stephanus, filiusMariass, ab vna, et Magister Nicolaus, filius Botyz, parte ex altera, coram ipso Capilulo, personaliter constituti proposuissent oraculo viuae vocis, in possessionibus eorum infrascriptis, tam haereditariis , quam acquisititiis , tale concambium et diuisionem perpetuam se fecisse, quod idem Magister Stephanus possessionem suam Berzethe vocatam, in comitatu et districtu Gomoriensi existentem, simul cum castro Lapideo, et villis ad ipsum pertinentibus , videlicet Koros, Zator Gaza, Budna Szenigetho, et aliis omnibus vtilitatibus, et pertincntiis 55 #