Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Egidio Praeposito, Viris discretis Magistris Nicolao Cantore, Stepliano Custode, Joanne de Keseloko Decano, caeterisque Canonicis Ecclesiae nostrae existentibus." Ex originali eiusdem arcliiui. CCCXCII. Capitulum Nitriense reambulationem metarum, ac statutionem possessionis Kraszna, indicatis Hungariae et Poloniae metis , rescribit. A. 1417. Nos Capitulum Ecclesiae Nitriensis memoriae commendamus tenore praesentium significantes, qui • bus expedit vniuersis; quod cum nos literas Serenissimi Principis Domini Domini Sigismundi Dei gra tia Romanorum regis semper Augusti ac Hungariae regis reambulatorias mediocri eius sigillo consignatas pro parte Joannis fdy Nicolai de Krasna nobis direclas, honore, quo decuit, per nos recepisse in haec verba: Sigismundus (V. supra anno hoc). Nos vero mandalis praefati Domini nostri regis humiliter obtemperare cupientes, vt tenemur, vna cum praedicto Nicolao de Porroba, homine regio, in praedictis literis regalibus nominatim conscripto, nostrum hominem , videlicet discretum virum Thomam Chory praetactae Ecclesiae nostrae Sacerdotem, ad praemissa mandata regia fideliter exequenda , nostro pro testimonio fideclignum duximus destinandum; qui demum exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: Quod ipsi in festo Beatae Luciae Virginis proxime praeterito, ac alys diebus ad id sufficientibus, ad faciem praetactae possessionis Krasna accessissent, vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et praesentibus, accedendo, reambulassent ipsam per ve-