Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

perdita recuperat. gaudia paradisi: haec enim velut — suum Sancto demonstrare describit, est Eleemosyna, quae lauat, mundificat, abstergit, et abolet omnia mortalia et venialia peccata , in quibus humana fra­gilitas iugiter sordidatur. Haec est enim, cum sit omnibus necessitatem patientibus conferenda : Nam inter cuncta opera, quae de fonte charitatis proce­dunt, Eleemosjuia celebrius commendatur, et solen­nioribus praeconiis commendata excellere dinoscitur, quaelibet agmina pletatum: per illam namque flnit ablutio scelerum , et contra omnia suffragatur, quae nobis excusat propitialiter de commissis, et restituit nobis "raliam Plasmatoris. Proinde ad vniuersorum c tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod magnifica Domina Margarelha vocata, relicta quondam Domini Nico­Jai de Kanisa , olim Tauernicorum regalium Magi­stri, ad nostram personaliter veniendo praesentiam, confessa est in hunc modum : Quod ipsa quoddam molendinum suum in territorio possessionis suae Va­rasd vocatae, in fluuio Var-slouicze vocato decur­rens per ipsam certa pecuniaria quantitate, median­tibus aliis literis nostris priuilegialibus exinde confe­clis, pretio comparatum, Claustro seu domui B. Pe­tri Apostoli prope oppidum suum Szent Pal, voca­lum, ac villamSzent Peter vocatam, fundato et con­structo, et per consequens fratribus heremitarum ordinis S. Pauli primi Eremitae, claustro seu domo in eadem nunc ct pro tempore Deaiugiter famulan­iium , et famulandorum , qui relicto saeculo ad pe­des Domini sedent, et Maiestatis Altissimi votis et operibus contemplantur, cum omnibus et singulis suis vtilitatibus, puta lerris arabilibus, pratis nemo­ribus, cetcrisque appendiciis, ad idem molendinum

Next

/
Thumbnails
Contents