Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
1 dem Sigismundus possessionem Sz, Laszlo a Nohilibus de IVythan cum possessione llenning, ob non cnnfirmatas nouo sigillo donationales ad manus suas deuoluta, cambiat. A. 1410. Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae , Croatiae etc. Marchio Brandenburgen. etc. S. R. J. Vicarius generalis, memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit. vniuersis. Quod quia fideles nostri Johannes filius Stepliani de Wythan , et Mathias filius alterius Stephani dicti Arius, de eadem, possessionem eorum Sz. Laszlow appellatam in Comitatu de Saros adiacentem, ipsos iusto Juristitulo concernenlem, ad singularem nostram requisitionem nobis dederunt, annuerunt et perpetuo donarunt; Ideo nos in concambialem huius satisfactionem eisdem et eorum heredibus quamdam aliam possessionem Henning vocatam, similiter in dicto Comilatu existentem, pridem in congregatione Gcnerali per fideles nostros, Virum Magnificum Comitem Simeonem de Rozgon, Judicem Curiae nostrae, et Johannem de eadem, fratrem eiusdem, protunc Castellanum de Saros, vniuersitati Nobilium eius Comitatus celebrata, a condam Petro, dicto Tliot, et Georgio, fdiis Stephani, et eorum heredibus propter carentiam, et non exhilionem literarum nostrarum confirmationalium, aliasLiteras nostras donationales super prae' missa possessione Henning, sub priori nostro sigillo secreto, alias in conflictu nostro prope Castrum Maioris Nicopolis , cum Bayzath Turcorum Imperatore inito, deperdito et alienato, confectas et emanatas, per nosque rationabilibus de causis, in eisdem latius expressatis, generali nostro Decreto, vna