Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tmo ante rasuram — — — — extitisse, omni vi­tio destitutum, quoad omnes suas continentias, clausulas, et articulos, dempta solummodo clausu­ia supradicta, quem nullius vigoris esse relinquimus, alias tamen partes — — — eiusdem priuilegii tanquam veras et iustas non obstante rasura memo­rata, in viribus volentes remanere, acceptamus, approbamus, ratificamus, ipsam nihii ominus vna cum omnibus possessicnibus et Juribus praefatae Ecclesiae de Zobur superius in eodem limpidius ex­plicatis , ob salutem animae nostrae , ad quam — — — Ecclesiis et earum ministris exhibemus, spe­ramus Domino largiente peruenire; nostra regia auctoritate et potestatis plenitudine, ex certaque scientia nostrae Maiestatis de consensu et bona vo­luntate serenissime Principis Domine Barbare , re­gine, Consortis nostre Charissime, Praelatorumque et Baronum nostroriun consilio vniformi — — — — monasterio sancti Hypoliti de Zobur, ac eius Ab­batibus, et Conuentui perpetuo valituras innouando confirmamus praesentis scripti nostri patrocinio me­diante. Saluis iuribus alienis. In cuius rei memori­am firmitatemque perpetuam praesentes coneessimus literas nostras priuilegiales pendentis et authentici sigilli nostri noui dupplicis — — — — roboratas. Datum per manus reuerendi in Christo Patris Domi­ni Eberhardi Episcopi Zagrabiensis aule nostre sum­mi cancellarii, fidelis nostri dilecti. Anno Domini millesimo, quadringentesimo decimo. Quarto deci­mo Kalendas Aprilis, regni autem nostri anno vige­simo secundo. Venerabilibus in Xto Patribus , Do­minis, Johanne Strigonien. Nicolao Colocen. An­drea Spalaten. Jadrensi sede vacante, et altero An­drea Ragusiensi Archiepiscopis. Eodem Domino

Next

/
Thumbnails
Contents