Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
V. supra ad an. 1396. Alterius vero, vtputa, aunotati Capituli Eeelesiae Agriensis, Literae clause emanatae, nobisque rescriptionalis continentia verbalis dignoscitur fore talis: Excellentissimo (V. supra ad annum 1396,) Nos igitur humillimis et deuotis ipsius Moysis, filii Dominici, supplicationibus per ipsum suo, ac nominibus, quibus supra, nostrae subiectiue oblatis Maiestati, regia benignitate exaudilis, et clementer admissis, praefatas binas literas, nostras videlicet patentes, et annotati Capiluli Ecclesiae Agriensis clause emanatam nobisque rescriptionalem, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsus omni vitio et suspicione carentes, imo merae et sincerae veritatis integrilate praepollentes, praesentibusque de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento aliquali, insertas, quoad omnes earum articulos, clausulas et continentias acceptamus, approbamus et ralificamus, eas nihilominus requirentibus praefatorum Dominici, Mojsis , Georgii, Joannis, Stephani et Lazari fidelitatibus, et fidelium seruitiorum gratuitis meritis, et sinceris famulatibus, per ipsos nobis et sacro nostro Diademati regio, sub diuersitate locorum et temporutn, non parcendo rebus et personis eorum, agilitate slrenua, et solicitudine indefessa, cum summa fidelitatis constantia, laudabiliter exhibitis, et impensis, simul cum donatione perennali, ac legitima statutione praefatarum vniuersarum possessionum et Jurium possessionariorum annotati Stephani filii Joannis, Fratricidae, aliisque omnibus et singulis, superius in tenoribus iam dictarum geminarum literarum latius explicatis, et contentis, mera auctoritate regia, et potestatis plenitudine, ac ex certa scientia Nostrae Maiestatis, de consensu