Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Comitatus nostri Posoniensis, signanter Mereatores, negotiatores, et viatores communes et uniuersi pro­pter vietuum suorum neeessaria quaerenda pertrans­ire volentes multa incommoda paterentur continuo atque damna, et amplius quod nonnuli de vestri medio et extra diuersarum conditionum homines et slatus via communi et publica strata praetermissa, indubie in fauorem nonnullorum Regalibus statutis et Legibus tacile contraire seque opponere volenti­um, et in proprium commodum priuatumfatque damnatum eis viam fpecialem per Oppidum Ebers­dorf vocatum, usque ad vadum Comitajus Po­soniensis praedicti fecissent, ac invenissent, et excogitassent, transirentque vadum praedictum per viam eandem in finem inter caetera, quod Tricesi­mas Camerae Nostrae Regiae solvendas evadere pos­sent ficlo sub colore et alias Ciimata R egni Nostri possent pertransire pro eorum libitu, et freno lide­litatis laxato. Et quia Legislator non solum Legem concedere, et imponere, sed conditam custodire debeat, et defensare, ac Legem solutam per Inva­sores huipsmodi et attemplatores cum poenis legali­bus reducere in pristinum statum; ne Legi per ipsum conditae contradicere videatur praeter eam; Fidelitati igitur Yeslrae firmissimo Regio damus sub Edicto mandantes, quatenus receptis praesentibus et intellectis, ad hoc totum Vestrum conalum et in­tentionem fideliter ponere debeatis, ut Pontem praedictum in Vretendorf aut Territorio eiusdeni fa­cere et construere possitis in commodum et utilita­tem nostrae Civitatis Posoniensis praedietae, et quod nec vos, nec aliqui de Vestri medio propter vadum per Oppidum Ebersdorf praedictum viam facere et continuare debeatis seu debeant, modo aliquali,

Next

/
Thumbnails
Contents