Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Vincentio, si qtiidquam actionis aduersus eosdem habuerit, omnimodam impendant satisfactionem iure exigente. Insuper si qui vobis complacere volentes, praetactos Jodocum et Johannem quidquam Vestro Honori illicitum seu detractorium dixisse intimarent, his ex facili fidem non adhibeatis creditiuam, prae­sentes quoque post lecturam, reddi iubemus prae­sentanti. Datum Niciae secundo die Festi Pascae Do­mini, Anno eiusdem Millesimo, Tercentesimo quar­to decimo, Regnorum nostrorum Anno Hungariae etc. vigesimo octauo, Romanorum vero quarto. L. S. Emanauit hoc mandatum Niceae, vrbe Italiae celehri ad ma­re mediterraneuin sita in Regno Sardiniae, alias Nicia, Nizza dicta. In charta, communicatum a Georgio Gvuri­kouits­ccxxv. Uem Sigismundus a Ciuibus Poson tributum in villa Barka exigi vetat. A. 1414. Sigismuudus Dei gratia Romanorum Rex sem­per Augustus, ac Hungariae Rex etc. fideli Nostro deuoto Reuerendissimo in Christo Patri Domino Jo­hanni Archi Episcopo Strigoniensi, Nostrae Roma­nae Regiae Maiestatis Cancellario supremo, ac eius­dem Regni Nostri Hungariae Gubernatori et Vicario Geneiali per Nos specialiter constituto salutem et gratiam. Ex multiplicata querela coram Celsitudine Nostrae Maieslatis proposita pro parte (idelium No­strorum Judicis et Juratorum Ciuium totiusque Com­munitatis Nostrae Ciuitatis Posoniensis recolimus sae­pius ex intentione Nostra firmata scripsisse, et vi­vae vocis oraculo commisisse, inter caetera Tribu­tariis tam Nostris quam aliorum vbilibet intra ambi-

Next

/
Thumbnails
Contents