Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

iuueni, quam cito ad aetatem debitam pertigerit, ius, vocem, dignitatem, et potestatem praedictae ele­ctionis, ac omnia et singula ab eis dependentia, idem tutorsine difficultate et renitentia qualibet et tenebi­tur, et debebit protinus assignare ; aetatem autem de­bitam in hoc casu eligendi videlicet Romanorum re­gem in Imperatorem promouendum, decem et octo annorum censeri volumus et haberi; in Principalibus autem, Ducatis et Dominiis aliis temporalibus gu­bernandis , aetatem obseruandam decernimus , pro­ut a Diuis Romanorum Imperatoribus et Regibus, no­stris praedecessoribus est sancitum« Porro ne super iure, voce, dignitate, et potestate electionis huius­modi, nec non Principatus, et officio Archidapife­riae, et aliis praedictis vllo vnquam tempore, con­tingat scandala suscitari vel attemptari valeant noui­tates, de regiae plenitudine potestatis, et de certa nostra scientia, omnia et singula praemissa, prout in suis clausulis, membris articulis atque punctis su­perius designatur, auctorizamus, nec non omnia et singula priuilegia, donationes et concessiones quasii­bet, per diuos Romanos Imperatores et reges prae­decessores nostros, et nos dicti Ludouici progenito­ribus Comitibus Palatinis Reni, et sibi quomodolibet factas, datas et concessas, auctorizamus, approba­mus, ratificamus, et tenore praesentium de certa nostra scientia confirmamus; supplentes de prae­fatae regiae plenitudine potestatis omnem defectum, si quis in praemissis, aut eorum aliquo, ex verbo­rum defectu , sententiarum obscuritate , solemnitatis omissione, seu alio quouis modo nunc et in antea, reperietur admissus. Nulli ergo poenitus hominum li­ceat hanc nostrae pronunciationis, decreti, statuti, declarationis, sanctionis, infeudationis, et inuestitu-

Next

/
Thumbnails
Contents