Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

di electionis emerserit, in perpetuum debeal com­petere, sicut et rite sibi, tamquam Comiti Palatino Reni, etc. Romani Imperii Archidapifero competit manifeste; ac ipse velut Comes Palatinus Pieni, eius­dem Romani Imperii Archidapifer verus et legitimus Princeps Elector, et post obitum eius, haerejdes et successores sui legitimi, inodo et forma submissis, Comitatum et Principatum Palatinum et Archidapi­feriam dicti Imperii sacri, de quibus ipsum die su­pradicta in Aquisgrani solenniter infeodauimus, et inuestiuimus , ac tenore praesentium , infeodamus , et inuestimus cum omnibus et singulis eorum terris, dominiis, proprietatibus, vasallagiis, liberlalibus, honoribus, et pertinentiis, in quibuscunque rebus consistant, et quibuscunque specialibus possint vo­cabulis designari ; nec non Jus, vocem ,• dignita­tem, et poteslatem eligendi Romanorum regem, in Imperatorem promouendum, sine impedimento quo­libet debeant obtinere. Et ne inter haeredes ac suc­cessores ipsius, eo defuncto, super iure huiusmodi futuris temporibus dubilationum, quaestionum, seu litum quaeuis materia oriatur, decernimus, statui­mus, et praesenti regio sancimus edicto, in perpe­tuum valituro, prout lioc idem, per praefatum Do­minum Carolum quartum Romanorum Imperatorem, genitorem nostrum carissimum, omnium et singulo­rum Principum Electorum, ac multorum sacri Ro­mani Imperii Principum, Comitum, Nobilium, et fidelium consilio et vnanimi consensu accedente, le­ge et edicto imperiali, in Aurea Bulla publice san­citum esse, dignoscitur, quod, post obitum dicti Ludouici Comitis Palatini Reni eL Bauariae Ducis , primo genitus eius filius, et post primo geniti obitum, eiusdem primogeniti senior filius ex ordine genitu-

Next

/
Thumbnails
Contents