Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
phabeto incisas, ac tertiam Domini Caroli, olim regis Hungariae, felicis recordationis, iudiciario examini eiusdem Comitis Simonis producere curasset. Ouarum literarum ipsius capituli Budensis Anno Domini MCCCXX -o suborta enunciasset, quod Comes Nicolaus, filius Michaelis de Zalk, de Comitatu Albensi, adstante sibi Dominico filio suo, pro se , Laurentio, Paulo et Nicolao, aliis filiis suis, ab vna parte, Comes Emericus de Becse pro se et pro filiis suis, ab altera, coram dicto Capitulo constituti, idem Comes Nicolaus suo et filiorum suorum nomine viuae vocis oraculo fuisset confessus , quod possessionem suam, seu terram Zalk praenominatam , quae iure haereditario ipsum et filios suos contigisset in comitatu Aibensi, prope Danubium in vicinitate possessionum Magistri Michaelis, filii Petri, Pauli filii Gregorii, et Joannis, filii Dak, ac terrae Lovasz vocatae, a parte inferiori, et Dominarum Sororum Wesprimiensiiun a parte superiori existentem, sub eisdem metis et terminis, sub quibus habuisset, possedisset et tenuisset, cum omnibus vtilitatibus suis, medietate videlicet Ecelesiae B. Michaelis Archangeli, sua scilicet portione , piscina DanLibii, quod vulgo Tonya diceretur, syluis, arboribus, fructibus, terris arabilibus, pratis etfoenetis ac aliis attinentiis, eiusdem vniuersis, ad ipsam suam portionem , seu possessionem spectantibus, nullo contradictore apparente dedisset, vendidisset, et contuhsset, pro quinque marcis Comiti Emerico praenotato, plene receptis ab eodem, in filios filiorum eisdem perpetuo et irreuocabiliter possidend. tenend. et habenda, sub expeditoria cautione Ladislai, in eisdem literis de- ' terminata. Ex serie secunda Alterius earum dicti Capituli Buden. Anno Domini MCCCXXIV-o Confe-