Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
ceribus factis et habitis non obstantibus quibuscunque in liac parte, praesentis scripti nostri patrocinio mediante; quatenus nulli omnino liominum fas sit de caetero eosdem nobiles et ipsorum superstites, alicuius infidelitatis labem habentes appellare, seu cuiuspiam mendae scrupulum ipsorum impingere faciebus. Si quis enim ausu temerario hoc praesumpserit attentare, is innoxiorum bonam famam falsidice deturpantium substat vltioni. Nam licetipsorum Nobilium, in nostrorum aemulorum partem declinatio primitus visa fuit contraria; demum tamen sic per suae prouidentiae industriam id, quod prima sui lacere criminosum videbantur, protinus vertere studuerunt laudabiliter in materiam probitatis, cum exemplo ipsorum ad nostri obedientiam sponte tempore accepto redeuntium , maxima ' protinus nostrorum rebellium copia, omissis complicibus, ad nostra beneplacita, declinarunt; qui fortasse diutius in eorum saeuitia persistentes, non pauca nobis contraria commisissent; nisi tanti nominis virorum exemplo ad nostra seruitia se retulissent. Vt igitur tam ipsius primae quam praesentis nouae nostrae gratiae vigor aeuotenus duret illibatus, et inconcussus obseruetur; ad singulas suas clausulas et continentias iugiter atque firmiter a&endendas, praefati etiam domini et nobiles, et eorum superstites vniuersi detanti muneris exhihitione perpetue gratulentur, nec praemissa valeant quouis tempore retractari, praesens priuilegium nostrum in perennale robur et efiicav testimonium praemissorum, sigilli nostri authentici appensione fecimus communiri. Datum per manus lleuerendi in Christo Patris, Domini Eberhardi, Episcopi Zagrabiensis. Aulae nostrae summi Cancellarii, fidelis nosti i dilecti. Anno Domini MCDXIV. Kalen-