Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

aciem antiquis multifariis gestis et obsequiis eorum, quibus iidem sub primaeuis temporum decursibus, nostri nominis et regiminis exaJtationem honorare studuerunt, signanter vero illam intemeratae fidei puritatem, quam in praelio dudum sub iNicopoli habi­to ostenderunt, vbi cum tempore conflictus inchoan­di ad primordiales accessus viros agiliores ex aciebus eleclos aduersus turmas illudere praemisissemus; in­ter illos praefatus Magister Joannes, fdius Laurentii, immen^ae virilitatis animositate, secura ab hostium ictibus, in ipsis accessibus vulnus graue suscipere non expauit. Comes quoque Simon memoratus, per cauernas ipso castro suffossas, cum paucis ingressus, non grauis inflictu vulneris , morti propinguus eua­sit; sed et demum in campestri praelio animosius congrediens iterati vulneris in sua membra suscepit laesionem. Ad vltimum autem, fatorum sinistris ac­cessibus, partis nostrae victoria subacfa, aemulorum potestati, illustres Juuenes Osvaldus, Laurentius et Joannes, Ladislai meinorati filii, mortahs debiti pen­sionem in ore gladii saeuientis finaliter exsoluerunt, domibus paternis iugis doloris moestitiam relinquen­tes. Horum denique et caeterorum obsequiorum consideratione , ex mera regia auctorilate, et pote­statis plenitudine , eJt certa nostrae Maiestatis scien­tia, de consilio et beneplacita voluntate Serenissi­mae Principis, Dominae Barbarae, Reginae, consor­tis nostrae charissimae , Praelalorum quoque et Ba­ronum nostrorum consilio praematuro, praemissam nostram gratiam in vtroque discordiarum , captiui­tatis nostrae scilicet et processuum in fauorem La­dislai de Duratio temporibus antefatis, Dominis seu Nobilibus per nos, vlrmeminimus liberaliter factam, pro eisdem et eorum superstitibus ratificantes et re-

Next

/
Thumbnails
Contents