Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Uino tjuodam tactus spiramine, volens id semina­re in terris, quod vberrimo cum fructu valeret col­ligere in coelis , et vt terrena in coelestia, transito­ria in aeterna, felici posset commercio commutare: Quia autem erga Religiosos Fratres Eremitas Ordinis S. Pauli primi Eremitae, et eorum probatissimae re­ligionis obseruantiam prae ceteris aliis, singularem semper babuisset deuotionem, eosque ac eorum or­dinem sincerasemper charitate prosecutus fuisset, bo­na igitur et matura deliberatione in se praehabita, totales possessiones suas Lucka praedictam, et Po­rapka vocatas in de Vngh, nec non similiter totales portiones suas posscssionarias in possessionibus Za­wotka, Gaydanucz, Kis Rebniczke, Lyivknik, Hus­pin et Sazanya in eodem de Vngh, ac Nagy-Miha­lyi, Sztara, et Kriwostyan vocatis, in Zemplinien­si Comitatibus existent. habitas, simul cum cunctis ipsarum vtilitatibus el pertinentiis quibuslibet, ter­ris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris , pratis, pascuis, foenetis, siluis , nemoribus, aquis, fluuiis , piscinis, pisaaturis molendinis, et eorumdem locis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promonto­riis et generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinen­tiarum suarum integritatibus, quouis nominis voca­bulo vocitatis, ad easdem possessiones ac portiones possessionarias de iure ab antiquo spectant. et perti­nere debent. Vniuersitati collegii ac toti ordini prae­fatorum fratrum et Eremitarum , in regno hoc Hun­gariae existent. et signanterin vsum et sustentationem temporaneam omnium et singulorum fratrum Eremi­tarum, iuxta scilicet approbatam eorum consuetu­dinem annuatim semper huc ad claustrum B. Lau­rentii Martyris supra Budam fundat. pro generali Capitulo conuenientium atque ab exordio et initio

Next

/
Thumbnails
Contents