Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

nentes, seu continens ; fieri et nostri maioris sigilli quo vtimur, appensione, vna cum infrascripti se­dis nostrae Notarii subscriptione , et signi appensio­ne» fecimus et mandauimus, communiri. Acta et fa­cta sunt haec, vt praescribuntur, ac lecta , lata , et pronunciata fuit haec sententia dicta nona die prae­fati Mensis Januarii. Anno Domini Millesimo qua­dringentesimo tertio decimo. Jndictione sexta., in dicta sede iudiciaria et Ecclesia Strigonien. Pontifi­catus vero Sanctissimi in Xto Patris et Domini no­stri, Domini Joannis diuina prouidentia PapaeXXlH. anno tertio. Praesentibus venerabilibus et circum­spectis viris, Stephano Lectore, Thoma Decretorum Doctore, Hunten, et Andrea — Archidiaconis et Canonicis in dicta Ecclesia Strigon. aliisque quam pluribus fide dignis testibus, in dicto Judicio existen­tibus, ad praemissa in testimonium rogatis et voca­tis. Et ego etc. (formula notariatus consueta.) Es. originali in arcliiuo Camerae existenti, cxcv. Confessarii eligendi facuhas, et indulgentiae concessio hora mortis. A. 1413. Christi nomine Amen. Sit omnibus manifestum , quod ex eo , quia honesta persona, Emericus fdius Stephani, cupiens indulgentiam concessam perSan­ctissimum Dominum nostrum, Dominum Alexan­drum Papam V. subuenientibus iuxta facultatem su­am sacrae domui sancti Johannis Jerosolymitani adi­pisci, per subuentionem huiusmodi contra Turcos, Saracenos et alias barbaras nationes, exponendo , vt asserit, satisfecit Venerabili in Xto, religioso, Fratri Johanni Swideler, de Parzkow, Egregio de­cretorum Doctori, speciali collectori, ad praedicta

Next

/
Thumbnails
Contents