Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tium sub nostrae Maiestatis sigilli testimonio litera­rum. Dalum in Ecclesia Sancti Stephani Protomar­tyris in villa vocata Viglud, in vulgari Vegni, Cu­man. Diaeceseos. Anno a natiuitate Domini MCDXIII. die Lucae penultima mensis Octobris, regnorum no­strorum anno Hungariae XXVII. Romanorum vero quarto."­Apud Von der Hardt. Magn. Oecumoen. Concil Constant. Toino VI. P. I. p- 5. Vt Rex Sigismundus cum ipso Pon­tifice de celebrando Concilio pluribus agere posset, Joan­nem XXIII. Placentiae prirnum conuenit; mox Laudae ad literas Concilii conuocatorias edendas persuasit; vt prae­mittitur. CXCII. Idem Sigismundus Heruojae, ac huius amicorum precibus nihil in­dulget. A. 1413. Doymus etc. Noueritis, qualiter Dominus Tm­perator sui gratia et benignitate nos grate et gra­tiose tractat; scientes, quod impossibile esset cre­dere, quantas literas et nuncios Heruoya tum ipse, tum proceres et praelati regni Hungariae transmit­tant Domino Imperatori, et quolidie non cessant; et estote certi, quod multum dubitauimus, et tan­tum investigauimus circa Imperatorem, quod ipse sui gratia iam omnes literas, quae sibi destinantur, pro parte Ilerwoyae, primum nobis dat, et vult, quod nos iuxta voluntatem nostram eidem rescriba­mus ; et sic quam plures lileras scripsimus Heruo­yae pro Imperatore; et quod magis est, nullam de­liberationem vult facere in factis Heruoyae, nisi se­cundum voluntatem nostram, et apparere nostrum. Itaque laeti estote, et boni animi, quia Dominus Imperator tantum est animatus contra Heruoyam,

Next

/
Thumbnails
Contents