Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

vna, et Capituluni Ecclesiae Jauriensis parte ab al­tera , iuxta continentias literarum vestrarum adiudi­catoriarum et Conuentus sancti Marlini intermittere debendas, eo quod Reuerendus in Christo Pater Do­minus Joannes Arcliiepiscopus Strigonien. Aulae no­strae Romanae Regiae supremus Canceilarius, qui dictae Ecclesiae Beati Michaelis Archangeli de Chor­na verus existit Patronus, vna cum nostra Serenita­te in partes Alamaniae extiterat profeclurus, ad no­stri aduentum prorogari mandauerimus; tamen quia praefatus Dominus Archicpiscopus nunc in reglio nostro Hungariae per nos nostra in persona deputa­tus in propriis residentiam facit personalem; igitur mandamus, quatenus praescriptam executionem sta­tim visis praesentibus, partibusque vestram in prae­sentiam conuocatis, non obstante praeinissa nostra commissione, effectui mancipare debeatis. Aliud non facturi. Datum Utini, in patria ForoiuIIii, in fe­sto Vrbani Martyris. Anno Domini MCDXIII. Re­gnorum nostrorum Hungariae XXVII. Romanorum vero III. ^ L. S. Ex authographo Camerali. Sigismundi Utinae praesentia bel­li, quod iam anno nroxime praeterito coepit, duce Pipo alias Philippo, de Sclauoniorum gente nato, feliciter ge­stum fuit, documentum est. Vtina se copiis dedidit, Sere­vallum, Bellunum, Feltrum ac Meta subiectae. Piponis avaritia, intempestiua praedarum cupiditate, dum ad Tar­uisiuin morantur, erepta victoria fuerat. CLXXXVII. Idem Sigismundus Martinum de Benicz remuneratur. A. 1413. Sigisinundus D. gr. Romanorum Rex — Hun­gariae etc. Rex. (Martino, filio Joannis de Benicz­Tom. X. Vol. V. 28

Next

/
Thumbnails
Contents