Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

r ti domus de illis, quibus placuerit illLs, qui su/jfc v(d erunt lllo tempore electi a populo Ciuitatis Sibiiuci, sui a Capitaneo, statim quando intrabunt ciuitatem, et quod omni anno, in festo S. Michaelis Archan­geli, eligatur vna domus a populo: per Consilium generale Sibinicense , et vt fiat de Consilio antedi­clo, et illa domus, quae eligetur, per partem ma­iorem generalis consilii Sibinicensis obtineat ple­ne. — Ad hoc capitulum secundum respondetur: „quod placet nobis vt iacet." Cap. III. „Item quod pro fidelitate dictorum Si­binicensium, quod semper perpetuis temporibus, omni anno , alleuietur et defalcetur, Venetiis de da­tio Vini Sibinicensis et eius districtus, apportati \ e­netias, per ciues et habitatores Sibinicenses vnum ducatum pro qualibet amphora, ita et taliter, quod semper omni anno vinum Sibinicense soluat pro da­tio minus , vnum ducatum pro amphora, quam vi­num Tragurii solueret, et quod Venetiis vllo modo, vlloque tempore imponatur aliquod maius datium, seu onus, seu aliqua mercimonia, per Sibinicum emta vel vendita , nisi tantum, quantum modo seu ad praesens soluunt; — Ad tertium Capitulum re­spondetur: ,,quod, cognoscant et sentiant grati­am nostri Dominii et dulcedinem nostram, propter guerram et damna recepta in hac guerra; sumus contenti, complacere sibi defalcationem vnius duca­ti de datio, quod solebat solui pro amphora per il­los de Sibenico, de vino, nato in districtu Sibinici, quod conducetur per Sibinicenses , debendo accipe­re contra literam a rectore nostro de quantitate vi­ni, et quod sit natum, in territorio Sibinici. 4' Cap. IV. ,Jtem quod non possint alium pro Co­niite mittere Sibinici, nisi Nobilem de Venetis, ct

Next

/
Thumbnails
Contents