Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

sis , praesentes literas inspecturis, pateat euidenter, quod ad notitiam nostram peruenit vos et Communi­tatem Sibinici considerantes ea, quae secula sunt inter nos et perseuerantiam vestram, ad obedienti­am D. Regis Hungariae, multum timere de nostro Dominio et si vestra Communitas putaret per nos benetractari, dederet, se submitteret nostro Domi­nio, quare informatione liabita ad declarationem mentium vestrarum et confirmationem intentionis noslrae, erga vos, vobis denotamus: Quod si com­munitas vestra Sibinici se submitteret nostro Dominio, et ad manus nostras erit contenta peruenire: non obstantibus aliquibus, quae secuta sunt inter gen­tes nostras et communitatem Vestram praedictam, nec aliquibus aliis interim commissis, tractabimus et tractari faciemus omnes Ciues Veslros, et com­munitatem vestram praedictam gratiose et benigne, prout tractamus alios subditos et fideles nostros, et illos habere futuris temporibus in gratia nostra pro­pitiis fauoribus recommissos. Datum etc. die XI. Ju­lii. Indictione V-a. Anno MCDXII." Ibid. p. 40). In sequelam borum Veneti nauibus suis obse­derant Sibinicum, praesidiarios Hungarosvrbani eiecerunt, Venetisque deditionem pacti sunt. Causa bac bellum inter Hungaros ac Venetos obortum. CLXXIX. Veneti Sibinicenses certis sub pactis in suurn trahunt dominium. A. 1412. Nos Michael Steno Dux etc. nec non consilia­rii etc. sui ad hoc deputati etc. et vniuersum Con­silium Ciuitatis Venetiarum, vnanimes et concordes, nemine nostrum disci-epante, promittentes , promis­sionibus iuramus. suoer Yenerabile sijnum sancte

Next

/
Thumbnails
Contents