Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
moriam , firmitatemque perpetuam praesentes nostras concessimus literas priuilegiales eisdem Salamoni Priori et Conuentui pendentis sigdli nostri munimine roboratas. Datum vigesimo die diei introductionis et statutionis praedictarum. Anno Domini supra scripto (1412.) L. S. E transumto eiusdem Capituli anno 1418. emanato: V. in_ fra. CLXXII. Conuentus de Saagh c.onuentionem causae inter M. Petrum Cheh ac Simonyianos agitatae , arbitrio virorum proborum decidendae factam, exhibet. A. 1412. Nos Thomas Praepositus et Conuentus Ecclesiae Beatae Virginis de Saagh memoriae commendamus: Quod Magnificus Vir Petrus Cheh de Lewa, Agazonum regalium Magister personaliter ab vna, parte vero ab altera Frank Nicolaus , filius Emerici, et Johannes alio nomine Sandor vocatus de Simonyi, pro se similiter et personaliter, pro Sigismundo vero et Georgio de eadem Simonyi, sine iiteris procuratoriis, quorum onera, annuente dicto Petro Cheh, in se recipiendo corara nobis constituti, confessi sunt viua voce, quod ipsi deliberationem cuiusdam causae, quam inter ipsum Petrum C-heh vt actorem ab vna, nec non dictos nobiles de dicta Simonyi, ex altera parlibus, iuxta continentiam aliarum literarum nostrarum euocatoriarum, super facto possessionum Chanch, et Keech vocatarum, in praescriptis literis nostris declaratis, octauo die, diei mediae quadragesimae nunc Venturo, sine Crastinatione coram speciali praesentia, regiae Maiestatis, vbi tum Deo duce fuerit constitutus, eadem Begia Maiestas facere debuisset, de partium voluntate, sta-