Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

sequens ipsius Lectoratui ac suis successoribus , Leetoribus, dedisset, dortasset, et contulisset, imo dedit, donauit, et contulit, per ipsum Dominum Mathiam Lectorem, eliam si per secutionem alteri­us cuiuscunque Ecclesiasticae dignitatis, idem Le­ctoratus cuiuspiam alteri personae succederet, vs­que vilae suae terminum, post mortem vero eius­dem, per suos successores Lectores perpetuo et ir­reuocabiliter tenend. habend. pariter et habendum. Nullum Jus, nullumue Dominium pro se in eisdem reseruando, sed omne Jus et totale dominium, quod in dictis vineis et molendino hactenus eidem Magistro compeciisset, in ipsum Dominum Matthiam Lecto­rem, suosque successores Lectores transferendo; eo modo, quod idem Dominus Matthias Lector vsque tempus vitae suae, suique successores Lectores prae­dictam Missam mortuorum in dictis Ecclesiis et Al­lari Chanad. quam scilicet Missam ex licentia , con­sensuque et assensu reuerendi in Christo Patris, et Domini Dose Episcopi, dictae Ecclesiae Chanad. ad eiusdem Magistri Ladislai petitionis inslantiam, ad id accedentibus idem Dominus Matthias Lector ab inicio praesentis anni laudabiliter incepisset facere et nunc continue faceret, decantari, perpetuis teinpo­ribus faciet et faciat decantari, Apostolici Jigaminis vinculo mediante. Quod si idem Dominus Matthias Lector, vel futuri successores Lectores quacunque feria secunda, nisi ipsam festa Natalis Christi et San­clae Gloriosae Mariae Virginis ac omnium Sancto­rum occupent, in quibus sic occurrentibus, item feriis secnndis Paschae Domini, et Pentecostes, im­mediate sequentibus Missas eisdem diebus congruen ­tes, saluis iisdem Missis Mortuorum, et iidein mo­dernus et futuri Lectores neglexerint facere decanta-

Next

/
Thumbnails
Contents