Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
vel in parteinfringere violare, seu reuocare vellent, aut praemissorumin aliquo non consentirent, indignationem, immo malediotionem omnipotentis Dei et totius Curiae coelestis, atque suam incursuros , testinionio et vigore praesentium mediante. In euius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes Iiteras nostras priuilegiales penderitis authentici sigilli nostri munimine roboratas , alphabeto intercisas duximus concedendas. Datum VIII. die festi B. Michaelis Archangeli. Anno Domini MCDXII-o." L. S. pend. Ex originali. CLXX. dfM Capitulum Orodiense fundationem per familiam Laty pro Capitulo Chanadiensi factam perscribit. A. 1412. Capitulum Ecclesiae Orodiensiensis, omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, harum nolitiam habituris, salutem in eo, qui est omniurn Creator et vera salus. Sagax humanae naturae discretio hominum memoriae labilitate praeserta (perspecta?) ac quod diuturnitate temporis, quae fiunt in tempore, obliuionis defectui cum tempore subiacerent, prouidadaliberatione adinuenit, vtscripturae ministeriolongeuumproduceret in euum. Proinde ad vniuersorum notitiam praesentium serie volumus perueuire: Quod nobilis et egregius vir Magister Ladislaus, filius Nicolai Lachk de Kereghegliaz, nostri personaliter constitutus in praesentia, ministerio viuae vocis, confessus est eo modo quod ipse sapientiae , quae prodiit ex ore Altissimi disponentis ornnia suauiter, allectus spiritu, cupiens sibi meliorem eligere partem, quae non aufferetur ab eo, inter caeteras suas salubres dispositiones , in mentis arcano per-