Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tam praesentem fore instabilem et caducam, prae­sertim vero in animo reuolens suo, dictum Aposto­li , qui ait: Quod omnes stabimus ante tribunal Chri­sti, recepturi quidquid gesserimus in corpore, siue bonum fuerit siue malum; et ideo oportet nos diem morlis extremae operibus misericordiae praeueni­re: Quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de iisdem et metet vitam aeternam: Volens igitur idem AJagister Bene­dictus aeterna pro transitoriis et mansura pro peritu­ris commutare, et sic seminare in terris . quod cum multiplicato fructu recolligere valeat in coelis, quod­dam Eremitorium seu coenobium et claustrum pro Eremilis Ordinis S. Pauli primi Eremitae in praedi­cta possessione sua, Dobrakucha vocata, scilicet in­ter quasdam villas suam Mateancz, etFerenzIaka vo­catas, vtputa prope fluuium Chernech dictum ad laudem et gloriam Dei omnipotentis, et eius geni­tricis sanctae Mariae Virgnis mtemeratae, ac totius Curiae coelestis, sub nomine et vocabulo seu titulo S. Annae, Matris ipsius Sacratissimae Mariae Vir­ginis, disponere, ac conponi et donari et fabricari, nec non praeparari et promptuari facere, promisis­set, ymo ipsum coenobium pro Eremilis antefatis loco in praeallegato, cum suis propriis sumptibus, Jaboribus et expensis, construi et condecenter prom­tuari facere, nec non idem Claustrum seu Coenobi­um cum paramentis, seu indumentis Altarium ac Sa­cerdotibus, nec non libris, calicibus , et aliis neces­sariis insigniis atque rebus honorifice et prout inibi competens et congruum fuerit, dotare et decora­re, ac fulcire, ipsisque fratribus FJeremilis, in eo­dem claustro Deo famulaturis, pecora, pecudes, et caetera animalia ipsis necessaria, et alias res _et

Next

/
Thumbnails
Contents