Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

pracscntia, singula ratificare debeant et teneant u'. Vokierunt eliam, vt quilibet homo quartarius ipso­rum in cuius scilicet portione nunc residet, ad por­tionem illius, a quo scilicet ipsorum ius quarlale cedit, transferat se moraturus, et per alterius par­tis portionem ex hinc laedere non debeat; promit­tentes etiam, vt ad defensionem Jurium possessiona­riorum ipsorum quilibet literas suas erga manus su­as habitas, penes sese exhibere, et huiusmodi Jura ipsorum possessionaria expensis et laboribus suis defendere debeant et teneantur. Possessionem autem ipsorum Nadfew praedictam in priori diuisione alias inter ipsorum Praedecessores facta, veluti vsque nunc, sic et in posterum reliquerunt et commiserunt statu in eodem per ipsos possidendam, Nos etiam Literas ipsorum vniuersas, coram nobis repositas, et exhi­bitas, iuxta ipsarum partium vltraneam voluntatem, eisdem partibus diuidendo restituiinus ex integro; ad quae omnia praemissa, et quaeuis praemissorum singula, partes praenominatae, in ipsorum et prae­notatorum personis, oneribus sub praemissis se spon­te obligarunt coram nobis, praesentis nostri priuile­gii patrocinio et testimonio mediante. — — simo die octauarum festi beati — Anno Domini M-o CD. XII-o". Indidem p. 264. sqq. Kalnasii ortum duxerunt a Gyarman, seu Germano , filio Visibor, qui a Bela IV. terram Kom­los — Nutfew aquisiuit anno 1259. V. suo loco. CLXIV. Georgius Despotus Rasciae Castra sua et bonain Hungaria posses­sa, Paulo Dirini de Verona, consanguineo sua, donat. A. 1412. Nos Capitulum Ecclesiae Budensis omnibusChri-

Next

/
Thumbnails
Contents