Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

ademati conseruandam, pro dicenda veritate et iu­stitia obseruanda, tacto Dominicae Crucis si^no, Nobis praestitis, praemissa sicut per praefatos Pau­lum Joannem, Michaelem et Ladislaum proposita sunt, suo modo et vnanimiter affirmarunt. In cuius prosecutionis testimonium, praesentes Literas nostras patentes eisdem Nobilibus de Thernye duximus con­cedendas communi Justitia suadente. Datum octaua die Congregationis Nostrae praedictae, in loco me­morato. Anno Domini MCDXH". Ex originali. YVagncr 1. c. p. 363—4. CLXIII. C. Simon Rozgon, Judex Curiae regiae diuisionales familiae de Kalnas, etex hac descendentium exhibet. A. 1412. Nos Comes Simon, filius Nicolai de Rozgony, Judex Curiae Serenissimi et Magnifici Principis Do­mini Sigismundi Dei gratia Romanorum regis sem­per Augusti, ac Hungariae etc. Regis memoriae commendantes, tcnore praesentium significamus qui­bus expedit vniuersis: Quod cum causa inter Deme­trium et Gregorium, filios Georgii de Natfo Acto­res ab vna, parte vero ab altcra inter Ladislaum et Andream, filios Ladislai, Simonem filium Michaelis, Matthiam filium Johannis, el Bartholomaeum filium Emerici, de eadem Natfo, superfacto possessiona­rie diuisionis vniuersarum possessionum ipsorum, nec non vniuersarum Literarum et literalium instru­mentorum, ipsos communiter concernentium, Er­ga manus vtrarumqne partium existentium mota et exorta, ac corain nobis diutius ventilata, praesentes octauas festi Beati Jacobi Apostoli modo dilatorio, serie literarum nostrarum dilatorialium attigisset; tan­dem ipsis octauis instantibus, praenominati Nobiles

Next

/
Thumbnails
Contents