Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

XXIV. men. Septembris proxime elapsi, inter alia intelleximus, vos assignasse et posuisse in manibus nostri Prouisoris praedicti Turrim, quam custodie­bas cum stipendiariis nostri dominii; continent et alia dictae vestrae literae super hac materia, ad quae omnia vobis respondemus; quod de Yobis nunquam habuimus, nec habemus aliquam vmbram, vel ma­lum conspectum, imo vos tenuimus , et tenemus esse fidelem, et optimum seruitorem nostrum, et nedum de custodia dictae turris, sed de omni magno et notabili fortalitio, et re semper habuimus plenis­simam fidem et confidentiam de vobis, considerata sapientia et probitate vestra, eo quia cognouimus ab experto optimam et perfectam dispositionem, et voluntatem Vestram, erga nostrum dominium; ita quod stare poteritis cum laeto et contento ani­mo: et postquam placuit vobis, vt faciamus custodi­re dictam turrim, placet nobis, et sic mandamus Prouisori nostro, vt faciat bene custodire ipsam, et conseruetur ad honorem nostrum, et commodum nostri dominii, et fidelium nostrorum, et propterea vos auisamus, quod aut ibi, aut Jadrae, vel alibi in locis nostris, vbi vobis placuerit morari, habebitis prouisionem nostram vobis concessam , et habebi­mus vos in carum et fidum seruitorem nostrum. Datum in noslro Ducatus Palatio. Die IV. Octobris. Indictione IV. A. MCDX-o 4'. Lucins di Trau. p. 399. XXIX. Nicolaus de Gara Falatinus, exhibitionem instrumentalem oh absen­tiam Baronum prorogat. A. 1410. Nos Nicolaus de Gara, Regni Hungariae Pala­tinus et Judex Cumanorum damus pro memoria,

Next

/
Thumbnails
Contents