Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

xr censibus , curu Camerae regiae dispendio, locupleta­ri, nec iustum fuerat nec congruum. Abundantia opum ac Jobagionum, quae militandi necessitatem post se traxit, oneri eisdem cessit. 2.) Intererat Monasteria etiam dotari, cum in subsidium Ecclesiarum, cullus diuini augmentum, misericordiae tam spirilualis quam etiam corporalis exercitium fuerint destinata; ast in paupertatis, quam professa sunt, derogamen, praediis, piscinis, mili­tibus, vicesimis, tribulis, salibus regiis ditari, talia etiam quae domi nostrae vsui nequaquam fuerant, in­terat minime. Proto Rex Stephanus monasterio Pech­varadiensi ducentos adiecit milites; Abbatiae de Ba­konbel piscinas frequentissimas; Almus Dux, cum filio suo Bela II. praeposituram suam Demesiensem ad principatus euexit opulentiam: Qua propter Colomanno superabundantes piscinae a monasteriis luerant reuocandae: ,,Decreuimus piscinas monas­teriis et Ecclesiae datas alias quidem reddere, Ne­cessarias vsui quotidiano fratrum relinquere, nullas vero nisi superfluas aufferre. Qwia indignum erat nobis recedentibus curialem nobiscum honorem re­cedere, vbi praestat nos et venientes copiam hono­ris inuenire". Colom Decr. L. I. Cap. 15. 16. Be­la IV. equitibus templi, qui Domi nostrae, nulli pene fuerant vsui, superabundantes prouentus re­scidit: Y. Literas Georgii PP. IX. regist. anni IX. Epistola 347. Ratione decimarum inter Episcopos, et ordines religiosos lites fuerant aeuiternae : Cf. ; Co­dicem Diplom. 3.) Juris ac iustitiae fuerat eorum, qui regnum conquisiuerant, posteros terrarum aquisitarum par­ticipes reddi; ad labores rusticanos neutiquam cogi; cos, qui belli ac pace de regno egregio sunt meriti,

Next

/
Thumbnails
Contents