Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

niri D. Pauli vice Bani, supra scripti, pro bono et pacifico statu, commodo et vtilitate vtrarumqee ci­uitatum Spal. et Trag. praedlctorum se interponen­tis, ad infrascriptam pacem, ad infrascriptas re­missiones, conuentiones et pacta de eorum propria voluntate solenniter decreuerunt. (Sequuntur arti­culi) Quae omnia et singula supra scripta — dictae partes ad inuicem stipulantes, — vice ac nominibus quibus supra, promiserunt sub poena ducatorum 5000 auri, cuius medietas sit camerae regalis et Ba­ni -— — Acta fuerunt haec in ciuilate veteri Spa­lati in Audientia Archiepiscopi Spalat. praesente re­uerendo in Christo Patre Dno. Antonio miseratione diuina Episcopo Sibinic. ven. uiris D. Fratre Lau­rentio Abbate mon. S. Laurentii, de prope Veglam. D. Damiani Paruosii Presbiteri etc. — Ego Marti­nus Duymi Consiliarius et exanimator." Ibitlem et sqq. XXI. Curzularii in Dalmatia Sigismundo fideles. A. 1401. JNobilibus et Egregiis Dominis Judicibus etCon­sil. ciuitatis Spalat. maioribus dilectis, Solita salu­tatione praemissa. Maiores dilecti! recepimus lite­ras uestrae dominationis continentes sinistram infor­mationem a nobis habitam, quod nos diximus Capi­taneo Culfi, et aliis, quae credere non velitis de no­bis. Verba, quae nos habuimus cum Capitaneo Culfi haec sunt. Ipse Capitaneus pro parte magnifici Do­mini Georgii Balse hortabatur nos et rogabat, vt sumeremus vicarium praefati Domini Georgii, et tractaremus sicut prius, qui Vicarius erat ibi prae-« sens. Nos dedimus ei tale responsum, quod vna

Next

/
Thumbnails
Contents