Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Priorisse et conuentui monasterii Sancte Marie de insula Danubii prope Budam Ordinis sancli Augustini secundum instituta et sub cura fratrum Ordinis predicatorum uiuentibus \ esprimiensis Diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, vt id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum, eapropter dilecte in Xt o filie uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgenlias uobis et monasterio uestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus ac aliis X-ti fidelibus rationabiliter, uobis et monasterio uestro indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, uobis et peruos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contrauenire. Siquis autem hoc attemplare presumpserit, indignationem Omnipotentis dei et bealorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursnrum, Datum apud Yrbem veterem X kal. Augusti pontificatus nostri anno tertio. Acta sunt hec et facta An110 Indictione die mense hora loco, et pontilicatu quibus super presentibus Itaque discretis uiris religiosis uidelicet et secularibus domino fratre Martino praeposito Ecclesie beati Michaelis archangeli delnsula danubii predicta, ordinis premonstraten. Y esprimiensis diocesis suprascripte, Paulo et Andrea Ordinis fratrum minorum. Item Thoma de Sarwar Ca-