Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Albensis Orationes in Domino debitas et deuotas cum perpetua fidelitate. Vestra nouerit Serenitas, quod cura nos supremo cum honore et omni cum reuerentia receptis literis vestris annualibus mediocri sigillo vestro consignatis, honorabiJi Conuentui Cruciferorum Ecclesiae Beati regis Stepliani de Alba, ad citationes, inquisitiones, nec non ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta regni vestri consuetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda, per Vestrae Maiestatis Culmen per anni circulum datis et gratiose concessis, nobisque praeceptorie directis iuxta earumdem Conlinentiam vna cum Georgio literato de Fancli homine Vestrae Celsitudinis, inter alios homines Vestros in praescriptis Jiteris vestris annualibus conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicct Nicolaum, Chori Ecclesiae nostrae praedictae Clericum ad infrascriptam inquisilionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duxissemus destinandum. Qui demum exinde ad nos reuersi; nobis vniformiter retulerunt, quod praenotatus vestrae Serenitatatis homo , dicto nostro testimonio praesente, feria secunda proxima post festum Beati Bartholomaci Apostoli proxime nunc praeteritum in Comitatu Albensi procedendo, ab omniljus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus scilicet et ignobilibus, ac aliis cuiusque status et conditionis dicti Comitatus hominibus palam et occulte diligenter inuestigando, talem de infrascriptis comperissent veritatem: Quod Michael literatus Nobilis de Kyschala, Ciuis Castri Albensis, anno in praesenti magnam particulam prati dicti Conuentus Cruciferorum, ad possessionem eorum Barch vocatam spectantis , falcari, foenaque falcata de facie eiusdcm, quo suae placuisset voluntati,