Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

variis materiis, et signanter super metarum erecti­onibus possessionum ad dictum claustrum Omnium Sanctorum in dicta Streza babitum pertinentium, nec non tenorem certarum litcrarum in se continen­tes , in generali congregatione per eundem Serenis­simum Principem Dominum Sigismundum regem Yniuersitati Nobilium Crisiensium et de Verucze Comitatuum Crisii celebrata modo praemisso con­scriptas et emanatas, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua ipsarum parte vitiatas, sed omni pror­sus carente suspitione; petens nos nominibus, qui­bus supra, debila cum instantia, vt tenorem earum­dem propter viarum discrimina, et metum pericu­li, de verbo ad verbum transcribi et literis nostris priuilegialibus inseri dignaremur; quarum tenor ta­lis est; Nos Sigismundus V. ad an. 1408. vt supra. Alterius vero litere similiter priuilegialis eiusdem Domini Sigismundi regis tenor per omnia talis est: Nos Sigismundus: V. ibidem anno 1408. supra. Nos igitur iustis et iuri consonis petitionibus anno­tati Fratris Valentini Prioris dicti claustri omnium Sanctorum de dicta Streza, ordinis S. Pauli primi Eremitae , nobis nominibus, quibus supra porrectis, perceptis, praefatas literas priuilegiales ipsius Do­mini Sigismundi Regis modo praemisso emanatas , et conscriptas, de verbo ad verbum, sine diminu­tione et additione aliquali rescribi et literis nostris priuilegialibus inseri fecimus, eisdem Fratribus Or­dinis S. Pauli Eremitae vberiorem ad cautelam. Da­tum feria sexla proxima ante Dominicam Laetare Anno Domini MCDIX-o" L. S. pendentis. Ex origin<ili.

Next

/
Thumbnails
Contents