Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

et alii Fratres claustri antedicti praetactos testes, vtputa prouidas dominas Elisabeth Sebastiani, Cat­harinam Laurentii , alteram Catharinam Marlini et Seholasticam Domini de Patach Consortes et Elisa­beth relictam Stephani de eadam coram nobis ad­ductas, huiusmodi medietatem antedictarum posses­sionum ipsius condam Blasii antedicti, claustro B. Virginis de dicta Patach et per consequens Fratribus eiusdem legatam fuisse et esse, nostri in praesentia comprobauit manifeste, ipso scilicet Georgio pleba­no praesente et nemine contradicente: igitur nos Xti nomine inuocato, ipsumque et eius iustitiam prae oculis habentes vna cum nostris assessoribus iam dictam medietatem ipsarum possessionum scili­cet fundi vineae, molendini et terrarum arabilum ac aliarum vtilitatum eiusdein per sepefatum quon­dam Blasium antedicto claustro legatarum iuxta vim, modum et formam huiusmodi testamentariae legati­Onis praedicto Claustro Ecclesiae B. Virginis de ipsa Patach, et per consequens Priori et Fratribus eius­dem adiudicauimus, reliquimusque et commisimus, imo adiudicamus et relinquimus in perpetuum tene­re, possidere, pariter et habere, eidemque Geor­gioPlebano et succussoribus, Plebanis scilicetin dicto Szent Miklos constitutis et constituendis, ratione ite­rabilitationis vel suscitationis lite contra antedictos fra­tres fiendae vel faciendae, perpeluae taciturnitatis si­lentium inponimus etduximusimponendum. Tali vin­'Culo obligationis interserto, quod si temporum in processu antedictus Dominus Georgius Plebanus de ipsa Sz. Miklos aut sui successores, vel quipiam alii aduersus antedictos Sacerdotes vel fratres clau­stri pracnotati praetextu annotatae medietatis pos­sessionum praescriptarum in praesentiam cuiuscun-

Next

/
Thumbnails
Contents