Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

plicantes culmini nostre deuotionis humillimo ex ai­fectu ; erga ipsos nostrae gratiae liberalitatem b2­nigniter exhiberi. Nos vero, qui ad hoc inter alia quadam specialitate regni gubernacula suscepimus, vt circa subditorum statum pacifice ordinatum iugi me­ditatione voluatur cura nostra, volentes cunctorum, quantum Altissimo permittente possumus, vtilium votorum effectibus satiari; et de nostrae largitatis munere eonsolari praefatos praediales seu Nobiles Ecclesie Colocensis, in omnibus et singulis eorum antiquis bonis et iustis libertatibus confirmamus. Ve­rum quia ipsos veluti Nobiles exercituantes eiusdem Ecclesiae a solutione lucri Camerae regiae ab anti­quo semper exemptos fuisse, fide testimonio digno perhibente cognouimus, ideo nos eosdem, ab ipsins lucri camerae dicatione, solutione et opere omnifa­rio denuo libertamus, et perpetuis futuris tempori­bus exemptos fore cognoscimus et volumus, atque totaliter absolutos. Vtque praediales seu Nobiles di­ctae Ecclesiae Colocensis, sicuti a popularibus solu­tionum dicalione sequestrantur, sic praestantiori ful­geant Nominis dignitate, eiisdemque et eorum cuili­bet authoritate regia et nostrae potestatis plenitudi­ne concedimus, ipsosque hac gratia insignimus spe­ciali, vt semper a modo , vt antea in cunctis locis et causis atque casibus ad instar nobilium regni no­stri in iuramento acceptari debeant et taliter omni­110 iurare valeant, de pro tanto sicut illi nobdita­tis titulo decorati, et similiter ad inquisitiones, euo­cationes, statutiones et ad omnia alia similia quae iuxta regni nostri ritum fieri cum hominibus regiis solita sunt, pro regiis hominibus huiusmodi tanquam veri nobiles habiles habeantur. Hoc etiam pro eorum statu quietiori gratiose concesso eisdem et indulto,

Next

/
Thumbnails
Contents