Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
tionein (pertinentibus) vtilitatibus sieut nosmet tenuimus, nihil nobis aut nostris haeredibus, iuris, proprietatis et dominii ibidem reseruantes, cum pleno dominio Spectabili Yiro, Petro Comiti a Sancto Georgio et haeredibus eius legitimis et successoribus pro mille nongentis florenis auri ab ipso iam in parata pecunia perceptis vendidimus, et virtute praesentium vendimus et resignamus tenenda , habenda , et vtifruenda perpetuis temporibus pacifiee et quiete, praesenti nostro sub appenso sigillo testimonio literarum. Datum Bozenecz, die Conuersionis Sancti Pauli anno Domini Millesimo trecentesimo nonagesimo. Quibus demonstratis proposuit eo modo, quod quamuis praefalam ipse munitionem, seu Castrum Eberhart (prius Eberstarf) vocatam simul cum suis pertinentiis per praefatum Procopium Marchionem, temporibus dudum impacatis, ab ipsis violenter ablatum et receptum ab eodem, pro praemissis mille et nongentis florenis auri emerit, seu redemeris; tamen nunc filii quondam Templini Junioris, filii videlicet Joannis, similiter de Zenthgyurch diuisionem eis in praedicto castro et ipsius pertinentiis de iure cedere debentem, nullum sibi de praescriptis mille et nongentis florenis auri,quoad portionem ipsorum cedentibus, satisfactionem impendere satagentes, ab ipso per formam iuris requirere et rehabere maluerit. Petens nos, dictosquePrelatos etBarones nostros , et reuisis serieb. et continentiis praescriptarum literarum memorati olim Procopii Marchionis, superhoc, vtrum iidemfilii praelibati Templini 2-um earum literarum vigorem ante diuisionem inter ipsos in dicto Castro, et eius pertinentiispraetaxatis, fieri debendam, sibi super praefata summa florenorum, quoad portionem videlicet ipsorum dun-