Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
trouersiis , et generaliter quibuscunque factis inaequalitatis, impetus, strepitus, et dissensionis inter nos et eosdem hactenus vsque in hodiernum diem, quomodolibet, quando, vbi et quotiescunque, occasione, causa, praetextu, vel modo quocunque hinc inde subortis, perpetratis, suscitatis, et commissis, et quae exinde quoquomodo emerserunt et secuta sunt, inuicem sincere reconciliati fuimiLS, omnem conceptum maleuolum rancoris et displieentiae de corde nostro prorsus abiiciendo; ideo ex certa nostra scientia ac libera voluntate et bona fide nostra , tacto viuificae crucis ligno, iure iurando promittimus et assumimus, quod occasione, et praetextu factorum huiusmodi, guerrarum, nocumentorum , displicentiarum , dampnomm , iniuriarum , litium, controuersiarum, nec non impetus, strepitus, inaequalitatis et dissensionis, ac omnium aliorum factorum, quae exinde emerserunt, et quomodolibetsubsecuta sunt contra et aduersus praelibatos Barones, Praelatos, Proceres, Nobiles, Ciuitates, et generaliter omnes et singulas personas, cuiuscunque praeeminentiae, dignitatis, Ordinis, status et conditionis existant, eorumque successores et posteritates, nullo vnquam tempore per nos aut per alium, seu alios tacite vel expresse, directe vel indirecte, verbo vel facto, quacunque ratione, ingenio vel cautela, colore vel subornatione, quidquam mali acceptamus, nec vnquam in animum reuocando machinabimur, nec nocumentum, impedimenlum vel damnum, seu laesionem in personis, aut rebus haereditatibus, possessionibusque, Juribus et bonis eorum, quibuslibet inferemus, nec aliquatenus inferri seu irrogari procurabimus; neque vindictam , seu vltionem aliquam appetimus; neque verbo te-