Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

rius et Elias et Petrus tempore praescriptae possessi­onariae stalutionis, dicto Domino Abbati et suae praefatae Ecclesiae pro eo prohibitionem fecissent praenotatam quia ipsa portio possessionaria, quam dictus Dominus Abbas sibi et eidem Ecclesiae suae statui facere voluisset, eisdem vigore instrumento­rum pertineret, quae instrumenta iidem non tunc sed in termino vlteriori per Nos eis dando, exhibe­re prompti essent et parati. Vnde nos his conceptis vna cum regni nostri Nobilibus, nobiscum in Judi­cio existentibus Judicantes commiseramus eo modo vt praefati vterque Gregorius, et Elias, ac Petrus vniuersa literalia eorum instrumentas, Si quae in fa. cto dictae portionis possessionariae haberent con­fecta, in octauis festi Epiphaniaram Domini nunc venturis exl.ibere teneantur coram nobis. Quibus visis Judicium et Juslitiuin facere valeamus prae­mis?as inter partes , prout dictaret ordo Juris. Ad quas quidem octauas festi Epiphaniarum Domini praefati in causam altracti per ipsum Dominum Ab­batem congruis diebus ipsarum octauarum coram Nobis exspectati nostram personalem in praesentiam non venerunt neque miserant, se mediantibus aliis literis nostris Judicialibus exinde confectis aggraua­ri permittendo ; postulans praefatus Dominus Abbas sibi ex parte dictorum in causam attractorum per Nos in praemissis Juris aequitatem impertiri. Et quia iidem in causam attracti praescripta Jileralia eorum instrumenta exhibituri, de dictisque Judiciis Judici et ] arti aduersae satis facturi euocandi fore visi fu­erant; pro eo, cum nos memoratos vlrosque Grego­rium , ct Eliam et Petrum ad praemissa ad oclauas medii Quadragesimae proxime praeleritas euo-

Next

/
Thumbnails
Contents