Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

na habitum, praefato castro Keokaproncza, et eius­dem periinentiarum et vtilitatum quarumlibet, ca­strum nostrum Thorna nuncupatum, in Comitatu de Thorna habitum, praefato castro Keokaproncza vo­cato , in prouentibus — minoris (maioris) vtilitatis simul cum Ciuitate similiter Thorna appellata, cum tributo in eadem exigi consueto, nec non villis — — — — dedimus, donauimus, et contulimus. — Hoc nihilominus declarato, quod si qualicunque ca­su accidenle — nos vel dicti nostri successores, reges Hungariae memoratos Paullum Banum et Ste­phanum dispensatorem aut eorum haeredes in paci­fico dominio praelibatorum castri Thorna, nec non ciuitatis, possessionumque — protegere — nequi­remus, cx tunc — eisdem — antefatum castrum eorum Keokaproncza vocatum, simul cum vniuersis villis — restituere — debemus. — Datum Budae, feria secunda proxima antefestum Beati Gregorii E­pissopi. A. D. MCCCCIX-o." E manuscriptis Cornidesianis. Documento sunt hae literac bona, aut tenuta Nobilium, absque horum consensu, nunquam ademta , aut cambiata fuisse. CCCXXXVIII. Sigismundt regis Hungariae Judiciariae aduersus Nobiles de Nosz­lop, in piena et absoluta forma. A. 1490. Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae, Dalma­tiae, Croatiae etc. Marchioque Brandenburgen. etc. Sacri Bomani Imperii Vicarius Generalis et regni Bo­hemiae Gubernator. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae Vesprimiensis salutem et gratiam. Noueritis, quod cum ob contradictoriam inhibitionem et metarum

Next

/
Thumbnails
Contents