Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
lo Bano, et Steph. dispensatore, eorum consensu et beneuolo assensu ad lioc nostra interuenen petitione , auferentes et recipientes, manibusque nostris regiis applicanfes et appropriantes; tum pro praemissis multifariis obsequiis, et sinceris complacentiis praefatorum Pauli Bani et Stephani, praesertim autem eiusdem Paulli Bani, quae Iicet propter sui prolixitalem praesentibus seriatim inscribisint taediosa; aliqua tamen de ipsius praeclaris seruitiis sub breui Epilogo praesentib. duximus patefienda. Sane primo et principaliter, dum retroactis temporibus validissimum nostrum exercitum contra pertinacias et insultus saeuissimorum Turcorum, sacrae orthodoxae fidei immanissimorum persequutorum; qua confinia regnorum nostrorum sine intermissione crudeliter vexabantur, instaurassemus; tempore, quo illistris Princeps Dominus Joannes, primogenitus ducisBurgunciiae, cuni magna caterua Francigenarum, et aliorum Christicolarum, causa defensionis iidei catholicae, contra saeuitiam ipsorum Turcorum, nostri in subsidium personaliter venerat, et cum eisdem Turcis et aliis barbaricis nationibus, in regno Bulgaiiae, prope castrum maioris Nicopolis certamen commissemus, tunc idem, veluti inter iideles eminentior, et fidei catholicae fidelis et feruidus propugnator, agilitate strenua et leoniua fultus audacia, vsque totius bellici certaininis consummationem continuo lateri nostro ibidem assistens, cum eisdem Turcis sine intermissione, in defensionem nostrae personae et aliorum Christi fidelium, viriliter et constanter dimicauit. Praeterea idem Paulus Banus his proxime elapsis et impacatis disturbiorum temporibus, quibus nonnulli praelati, Barones, magnates, proceres, et nobiles regni nostri ingrati et immemores beneficiorum, a nostra Celsitudine