Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

frascripti, supplicans idem Dominus Joannes, £pi ­scopus et gubernator monasterii antefati, nostro cul­mini humili prece et deuota, vt literas easdem sine diminutione et augmento nostris literis priuilegiali­bus verbotenus inseri faciendo, earumdem tenorem Domino Joanni Episcopo et monasterio Sancti Mar­tini praedicto, dare dignaremur vberiorem ad cau­telam; quarum tenor talis est. (V. Tomo I-mo ad an 1001.) Ex parte autem anteriori dicti signi vsque mediam lineam scripta erant liaec verba : Signum domini Stephani inclyti regis. Ex parte vero alia a media linea versus finem eiusdem verba haec scripta habebantur: DominicusA. E. vice cancellarius fecit. At inferioresiquidem parte antefati signi in ordine clausula continebatur inscri­pta .* Anno dominicae incarnationis millesimo primo indictione. XV. anno Stephani, primi regis Vnga­rorum secundo, hoc priuilegium scriptum et tradi­tum est. Hae sunt nominatae villae in dedicatione ecclesiae ab archiepiscopo Sebastiano, et a Comite Ceba: piscatores Fizeg , Baluanis , Themurdi, Chi­mudi, Visetcha , Vusian , Murim, Cortou, Vas, tertia pars tributi de Poson , in omnibus rebus siue praesentibus siue futuris." Nos igitur humillimis et de­uotis ipsius Domini Joannis, episcopi et gubernato­ris monasterii antefati supplicationibus , nostrae per eum humiliter oblatis Maiestati, regia benignitate exauditis et clementer admissis, praefatarum litera­rum antefati Sanctissimi Stephani regis, omni suspi­cione carentium, quoad omnes earum articulos, clausulas, continentias, nihil addito et nihil diminu­to, tenores earumdem praesentibus de verbo ad ver­bum transcribi et transumi facientes, eidem Domino Episcopo et dicto monasterio Sancti Martini duxi-

Next

/
Thumbnails
Contents