Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
asseuerant retinere; contra quos dictus Petrus respondebat, eandem terram se iure hereditario possedisse; percepta igitur responsione parlium tamen duello decreuimus definiri; qui taliter in duello conuenerunt: quod duae partes praenominatae terrae Abbati praedictae Ecclesiae Pant-, caeterisque superius nominatis de generatione Odurnuk pertinerent ex parte Danubii, metis ab inuicem separando per prestaldumSimonem, filium Jacobi de villaDagh. tertia vero parte ex parte villae Cheten, distincta metis per eundem Prestaldum, successit Petro possidenda, tali conditione, quod fluuium non ultra poterit transire ex parte meridionali, non ex parte aquilonis, similiter non ad Danubium poterit tendere. Ne igitur series rei taliter actae possit vnquam processu temporis alienari, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno Gratiae Millesimo Ducentesimo trigesimo octauo. Nos itaque iustis petitionibus praescripti Nicolai, nominibus quibus supra nobis porrectis annuentes, praemissas literas annotati olim Nicolai Vice Judicis Curiae praesentibus Iitteris nostris de verbo ad verbum transcribi, et transumi faciendo, dictos tenores eorumdem sub appositione praelibati sigilli nostri a tergo annexi eisdem religiosis Dominabus Sanctimonial. duximus concedendas ad cautelam Justitia suadente. Datum secundo die octauarum festi Epiphaniarum Domini Anno eiusdem MCCCXCYIII-mo. Quibus demonstratis idem Georgius Iiteratus in personis earumdemDominarum Sanctimonialium nostrae quaerulose detexit Maiestati, quomodo ipsae religiosae Dominae sanctimoniales originales dicti transumti in dictis literis annotati Capituli Wesprimiensis — Thomae literato de Yiscus nominato, velut legitimo earum