Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

mus, quibus expedit vniuersis: Quod in congrega­tione nostra Generali Vniueraitati Nobilium dicti Comitatus Marmorosiensis feria sexta proxima post festum Purificationis Beatae Mariae Virginis prope Oppidum Szigeth celebrata in qua scilicet congrega­tione Serenissimus et Magnificus Princeps, Dominus Sigismundus Rex Dominus noster gratiostis cuncto­rum Nobilium et aliorum possessionatorum hominum vniuersa literalia instrumenta et qualibet j>ossessiona­ria munimenta reuidere et examinare iussit firmiter et districte , Lachk , et Dragus de Borczanfalua, praesente Magistro Georgio de Bokocl, Notario et procuratore dicti Domini nostri Regis per ipsum Dominum nostrum Regem ad dictam instru­mentalem reuisionem specialiter deputato ac instru­menta eorum per ipsos exhiberi postulante, perso­naliter ad nostram veniendo praesentiam quasdam duas literas, vuam videlicet olim Domini Caroli Re­gis, anno Verbi Incarnati Millesimo trecentesimo vigesimo sexto, decimo Calendas octobris, regni autem si anno similiter vigesimo sexto sub maiori et priori sigillo suo duplici, et aliam Conuentus Ecclesiae de Leles quinto decimo die feriae quartae proxima post festum Beatorum Tiburtii et Valeriani Martjrum proxime preteritum, ambas priuilegiali­ter editas, nostrum produxerunt in conspectum. Quarum prima, dicti scilicet Domini Caroli Regis priuilegialis litera manifestabat; quod idem Domi­nus Carolus R ex quamdam terram suam, Zurdok vocatam in districtu Marmorosiensi existentem, et ad suam regiam collationem pertinentem, cum o­mnibus suis vtilitatibus et pertinentiis quibuslibetsub metis et terminis, quibus vsque tunc tenta fuisset et possessa Stanislao Kynezio, filio Zeu, et per eum

Next

/
Thumbnails
Contents