Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
CCCXIX. Eberhardus Episcopus Varadiensis, et Summus Cancellarius regius Claustrum Monialium eias donatis datiis subleuat. A. 1408. Eberhardus, diuina miseratione Episeopus Yaradiensis, supremusque Regiae Maiestatis Cancellarius — — — memoriac commendamus per praesentes, quod nos consideratis inopiis et paupertatibus Religiosarum Dominarum Sanctimonialiuin claustri Beatae Annae de Ciuitate A aradiensi nostra praedicta, datia seucollectas, munera et omnia donaria, quae de quodam fundo Curiae in dicta Ciuitate nostra \ raradiensi, in vico venetiarum, penes Balneuin Monialium, iuxta fluuium Crisii habito , nobis prouenire deberent, pro salute et refrigerio nostrae Praedecessorum Successorumque nostrorum Episcoporum animarum praefato claustro Beatissimae Annae, religiosisque Monialibus in eo degentibus dedimus, annuimus, et concessimus imo damus et concedimus eisdem quocirca vobis vniuersis Judicibus, Juratis , Officialibus, et quibuscunque nostris factoribus, nunc constitutis, et in futurum constituendis, firmiter praecipimus et mandamus quetenus vniuersa datia, et colleclas consuetas, et inconsueta munera, exactionesque quaslibet, quae defundo supradicto nobis prouenire deberent, et proueniunt, exigere extorquere et percipere nulla tenus praesumatis; sed dicto claustro ac sanctimonialibus in dicto claustro dari, et administraripermittatis, secusque facere in praemissis non praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam, praesentes Literas nostras annullaris sigilli nostri appeasione munitas, duximus concedendas. Datum Varadini in festo Beatorum Joannis et Tom. X. Vol. IV. 45